1Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni. 2In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. 3Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi 4et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. 5Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. 6Et dixit mihi: " Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. 7Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius . 8Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat. 9Et dicit mihi: " Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ". 10Et dicit mihi: " Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! 11Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc. 12Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est. 13Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. 14Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem. 15Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium! 16Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ". 17Et Spiritus et sponsa dicunt: " Veni! ". Et, qui audit, dicat: " Veni! . Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis. 18Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; 19et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto. 20Dicit, qui testimonium perhibet istorum: " Etiam, venio cito ". Amen. Veni, Domine Iesu! ". 21Gratia Domini Iesu cum omnibus.