1Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo quasi media hora. 2Et vidi septem angelos, qui stant in conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae. 3Et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum, et data sunt illi incensa multa, ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum. 4Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. 5Et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram; et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et terraemotus. 6Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se, ut tuba canerent. 7Et primus tuba cecinit. Et facta est grando et ignis mixta in sanguine, et missum est in terram: et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est. 8Et secundus angelus tuba cecinit. Et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare: et facta est tertia pars maris sanguis, 9et mortua est tertia pars creaturarum, quae in mari sunt, quae habent animas, et tertia pars navium interiit. 10Et tertius angelus tuba cecinit. Et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit super tertiam partem fluminum et super fontes aquarum. 11Et nomen stellae dicitur Absinthius. Et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. 12Et quartus angelus tuba cecinit. Et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et nox similiter. 13Et vidi et audivi unam aquilam volantem per medium caelum dicentem voce magna: " Vae, vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum, qui tuba canituri sunt!".