1Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; 2et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum. 3Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, 5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 6Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei; 7sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; 8sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. 9Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono; 10caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, 11sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, 12spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, 13necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. 14Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere! 15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. 16Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. 17Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus; 18si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes; 19non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: " Mihi vindicta, ego retribuam ", dicit Dominus. 20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. 21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.