1Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis, 2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi. 3Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu, 4qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium; 5et domesticam eorum ecclesiam.Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo. 6Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. 7Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum. 10Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli. 11Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino. 12Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino. 13Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam. 14Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres. 15Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos. 16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi. 17Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis; 18huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 19Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. 20Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.Gratia Domini nostri Iesu vobiscum. 21Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei. 22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino. 23Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater. 24() 25Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, 26manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti, 27soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.