1Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum, 2per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei. 3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, 4patientia autem probationem, probatio vero spem; 5spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. 6Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. 7Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. 8Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. 9Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum! 10Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; 11non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. 12Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. 13Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, 14sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri. 15Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. 16Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. 17Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. 18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; 19sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi. 20Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, 21ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.