1An ignoratis, fratres - scienti bus enim legem loquor - quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? 2Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. 3Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri. 4Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo. 5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti; 6nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae. 7Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: " Non concupisces ". 8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. 9Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit, 10ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem; 11nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit. 12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. 13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. 14Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. 15Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. 16Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. 17Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. 18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! 19Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. 20Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. 21Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. 22Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; 23video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. 24Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? 25Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.