1Quam pulchra es, amica mea,quam pulchra es:oculi tui columbarumper velamen tuum.Capilli tui sicut grex caprarum,quae descenderunt de monte Galaad; 2dentes tui sicut grex tonsarum,quae ascenderunt de lavacro:omnes gemellis fetibus,et sterilis non est inter eas. 3Sicut vitta coccinea labia tua,et eloquium tuum dulce;sicut fragmen mali punici, ita genae tuaeper velamen tuum. 4Sicut turris David collum tuum,quae aedificata est cum propugnaculis:mille clipei pendent ex ea,omnis armatura fortium. 5Duo ubera tua sicut duo hinnuli,capreae gemelli,qui pascuntur in liliis. 6Antequam aspiret dies,et festinent umbrae,vadam ad montem myrrhaeet ad collem turis. 7Tota pulchra es, amica mea,et macula non est in te. 8Veni de Libano, sponsa,veni de Libano,ingredere;respice de capite Amana,de vertice Sanir et Hermon,de cubilibus leonum,de montibus pardorum. 9Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa,vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorumet in uno monili torquis tui. 10Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa;meliores sunt amores tui vino,et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 11Favus distillans labia tua, sponsa;mel et lac sub lingua tua,et odor vestimentorum tuorumsicut odor Libani. 12Hortus conclusus, soror mea, sponsa,hortus conclusus, fons signatus; 13propagines tuae paradisus malorum punicorumcum optimis fructibus,cypri cum nardo. 14Nardus et crocus,fistula et cinnamomumcum universis lignis turiferis,myrrha et aloecum omnibus primis unguentis. 15Fons hortorum,puteus aquarum viventium,quae fluunt impetu de Libano. 16Surge, aquilo,et veni, auster;perfla hortum meum,et fluant aromata illius.