1Veniat dilectus meus in hortum suumet comedat fructus eius optimos.Veni in hortum meum, soror mea, sponsa;messui myrrham meam cum aromatibus meis,comedi favum cum melle,bibi vinum cum lacte meo.Comedite, amici, et bibiteet inebriamini, carissimi. 2Ego dormio, et cor meum vigilat.Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea,columba mea, immaculata mea,quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium ". 3" Exspoliavi me tunica mea,quomodo induar illa?Lavi pedes meos,quomodo inquinabo illos?". 4Dilectus meus misit manum suam per foramen,et venter meus ilico intremuit. 5Surrexi, ut aperirem dilecto meo;manus meae stillaverunt myrrham,et digiti mei pleni myrrha probatissimasuper ansam pessuli. 6Aperui dilecto meo;at ille declinaverat atque transierat.Anima mea liquefacta est, quia discesserat.Quaesivi et non inveni illum;vocavi, et non respondit mihi. 7Invenerunt me custodes,qui circumeunt civitatem;percusserunt me et vulneraverunt me,tulerunt pallium meum mihicustodes murorum. 8Adiuro vos, filiae Ierusalem:si inveneritis dilectum meum,quid nuntietis ei? Quia amore langueo ". 9Quid est dilecto tuo prae ceteris,o pulcherrima mulierum?Quid est dilecto tuo prae ceteris,quia sic adiurasti nos? 10Dilectus meus candidus et rubicundusdignoscitur ex milibus. 11Caput eius aurum optimum,cincinni eius sicut racemi palmarum,nigri quasi corvus. 12Oculi eius sicut columbaesuper rivulos aquarum,quae lacte sunt lotaeet resident iuxta fluenta plenissima. 13Genae illius sicut areolae aromatum,turriculae unguentorum;labia eius liliadistillantia myrrham primam. 14Manus illius tornatiles aureae,plenae hyacinthis;venter eius opus eburneumdistinctum sapphiris. 15Crura illius columnae marmoreae,quae fundatae sunt super bases aureas;species eius ut Libani,electus ut cedri. 16Guttur illius suavissimum,et totus desiderabilis.Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus,filiae Ierusalem.