1Quis mihi det te fratrem meum,sugentem ubera matris meae,ut inveniam te foris et deosculer te,et iam me nemo despiciat? 2Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae;ibi me doceres,et darem tibi poculum ex vino conditoet mustum malorum granatorum meorum. 3Laeva eius sub capite meo,et dextera illius amplexatur me. 4Adiuro vos, filiae Ierusalem,ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,donec ipsa velit. 5Quae est ista, quae ascendit de desertoinnixa super dilectum suum?Sub arbore malo suscitavi te;ibi parturivit te mater tua,ibi parturivit te genetrix tua. 6Pone me ut signaculum super cor tuum,ut signaculum super brachium tuum,quia fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus aemulatio;lampades eius lampades ignisatque flammae divinae. 7Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem,nec flumina obruent illam;si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione,quasi nihil despicient eum. 8Soror nostra parvaet ubera non habet;quid faciemus sorori nostraein die, quando alloquenda est? 9Si murus est,aedificemus super eum propugnacula argentea;si ostium est,compingamus illud tabulis cedrinis. 10Ego murus,et ubera mea sicut turris;ex quo facta sum coram eoquasi pacem reperiens. 11Vinea fuit Salomoniin Baalhamon.Tradidit eam custodibus;vir affert pro fructu eiusmille argenteos. 12Vinea mea coram me est;mille tibi, Salomon,et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. 13Quae habitas in hortis,amici auscultant,fac me audire vocem tuam. 14Fuge, dilecte mi,et assimilare capreaehinnuloque cervorumsuper montes aromatum.