1Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, 2neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, 5non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, 7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae. 8Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; 9stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae. 10Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, 11sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus. 12Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare. 13Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit. 14Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. 15Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide.Gratia cum omnibus vobis.