1Petite a Domino pluviamin tempore pluviae serotinae.Dominus facit fulguraet pluviam imbris dabit eis,singulis herbam in agro. 2Quia theraphim loquuntur inania,et divini vident mendacium,et somnia loquuntur vana,vane consolantur;idcirco migrant quasi grex,affliguntur, quia non est eis pastor. 3Super pastores iratus est furor meus,et super hircos visitabo:certe visitat Dominus exercituumgregem suum, domum Iudae,et faciet eos quasi equum gloriae suaein bello. 4Ex ipso angulus,ex ipso paxillus,ex ipso arcus proelii,ex ipso egredietur omnis exactor simul. 5Et erunt quasi fortesconculcantes lutum viarum in proelioet bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum. 6Et confortabo domum Iudaeet domum Ioseph salvaboet reducam eos, quia miserebor eorum;et erunt, sicut non proiecissem eos:ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos. 7Et erunt quasi fortes Ephraim,et laetabitur cor eorum quasi a vino,et filii eorum videbunt et laetabuntur,et exsultabit cor eorum in Domino. 8Sibilabo eis et congregabo illos,quia redemi eos,et multi erunt, sicut multi ante fuerant. 9Et seminabo eos in populis,et de longe recordabuntur mei;et alent filios suos et revertentur. 10Et reducam eos de terra Aegyptiet de Assyria congregabo eoset ad terram Galaad et Libani adducam eos,et non invenietur eis locus. 11Et transibunt per mare angustiae,et percutiet in mari fluctus,et exiccabuntur omnia profunda fluminis;et humiliabitur superbia Assyriae,et sceptrum Aegypti recedet. 12Confortabo eos in Domino,et in nomine eius ambulabunt ",dicit Dominus.