1Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasi virum, qui excitatur de somno suo. 2Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius. 3Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una a sinistris eius". 4Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: "Quid sunt haec, domine mi?". 5Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: "Numquid nescis quid sunt haec?". Et dixi: "Non, domine mi". 6Et respondit et ait ad me dicens: "Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. 7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus! 8Et factum est verbum Domini ad me dicens: 9Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. 10Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra". 11Et respondi et dixi ad eum: "Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?". 12Et respondi secundo et dixi ad eum: "Quid sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?". 13Et ait ad me dicens: "Numquid nescis quid sunt haec?". Et dixi: "Non, domine mi". 14Et dixit: "Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae".