1Oraculum. Verbum Domini in terra Ha drachet Damasci requiei eius,quia Domini est oculus Aramsicut omnes tribus Israel. 2Emath quoque in terminis eiuset Tyrus et Sidon, quae sapiens est valde. 3Et aedificavit Tyrus munitionem suamet coacervavit argentum quasi pulveremet aurum ut lutum platearum. 4Ecce Dominus possidebit eamet percutiet in mari fortitudinem eius;et haec igni devorabitur. 5Videbit Ascalon et timebit,et Gaza dolore torquetur nimis,et Accaron, quoniam confusa est spes eius;et peribit rex de Gaza,et Ascalon non habitabitur. 6Et habitabit spurius in Azoto,et disperdam superbiam Philisthim. 7Et auferam sanguinem eius de ore eiuset abominationes eius de medio dentium eius,et relinquetur etiam ipse Deo nostro,et erit quasi dux in Iuda,et Accaron quasi Iebusaeus. 8Et circumdabo domum meam ut praesidiumcontra euntes et revertentes;et non transibit super eos ultra exactor,quia nunc vidi in oculis meis. 9Exsulta satis, filia Sion;iubila, filia Ierusalem.Ecce rex tuus venit tibiiustus et salvator ipse,pauper et sedens super asinumet super pullum filium asinae. 10Et disperdam currum ex Ephraimet equum de Ierusalem;et confringetur arcus belli,et loquetur pacem gentibus.Et imperium eius a mari usque ad mareet a flumine usque ad fines terrae. 11Tu quoque: in sanguine testamenti tuiextraho vinctos tuos de lacu,in quo non est aqua. 12Convertimini ad munitionem,vincti spei;hodie quoque annuntians:Duplicia reddam tibi. 13Nam extendi mihi Iudam quasi arcum,implevi Ephraim;et suscitabo filios tuos, Sion,super filios tuos, Graecia,et ponam te quasi gladium fortium. 14Et Dominus super eos videbitur,et exibit ut fulgur iaculum eius;et Dominus Deus in tuba canetet vadet in procellis austri. 15Dominus exercituum proteget eos;et devorabunt et conculcabunt lapides fundaeet bibent, agitabuntur quasi vinoet replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris. 16Et salvabit eos Dominus Deus eorumin die illaut gregem populi sui,quia lapides coronaefulgebunt super terram eius. 17Quid enim bonum eius est,et quid pulchrum eius!Frumentum succrescere facit iuvenes,et mustum virgines.