1nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt 2et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari 3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt 4et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus 5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto 6haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt 7neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 8neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia 9neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt 10neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore 11haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt 12itaque qui se existimat stare videat ne cadat 13temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere 14propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura 15ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico 16calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est 17quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur 18videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris 19quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid 20sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum 21non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum 22an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt 23omnia licent sed non omnia aedificant 24nemo quod suum est quaerat sed quod alterius 25omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam 26Domini est terra et plenitudo eius 27si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam 28si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam 29conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia 30si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago 31sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite 32sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei 33sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant