1de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere 2propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat 3uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro 4mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier 5nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram 6hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium 7volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic 8dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego 9quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri 10his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere 11quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat 12nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam 13et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum 14sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt 15quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus 16unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies 17nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo 18circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur 19circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei 20unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat 21servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere 22qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi 23pretio empti estis nolite fieri servi hominum 24unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum 25de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis 26existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse 27alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem 28si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco 29hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint 30et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes 31et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi 32volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo 33qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est 34et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro 35porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi 36si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat 37nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 38igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit 39mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino 40beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo