1et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic 2et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium 3et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum 4dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos 5recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius 6et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei 7et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant 8et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum 9et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis 10et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem 11et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt 12et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides 13et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam 14tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium 15et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt 16et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum 17et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens 18rex Alexander fratri Ionathae salutem 19audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster 20et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos 21et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa 22et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait 23quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui 24scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio 25et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem 26quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus 27et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum 28et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes 29et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis 30et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus 31et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint 32remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam 33et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum 34et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo 35et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa 36et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni 37et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda 38et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis 39Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum 40et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt 41et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus 42et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur 43et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant 44et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis 45et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea 46ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde 47et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus 48et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium 49et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos 50et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die 51et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens 52quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram 53et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius 54et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem 55et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum 56et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti 57et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo 58et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria 59et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi 60et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum 61et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex 62et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum 63dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione 64et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes 65et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus 66et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia 67in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum 68et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam 69et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem 70dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus 71nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum 72interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua 73et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi 74ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium 75et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam 76et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen 77et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum 78et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt 79et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte 80et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam 81populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum 82et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt 83et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent 84et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni 85et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum 86et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria 87et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa 88et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan 89et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem