1Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit 2aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est 3et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt 4quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur 5qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu 6et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant 7propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum 8et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos 9et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit 10nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt 11hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem 12nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis 13sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit 14Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat 15Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant 16hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum 17multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt 18quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes 19Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est 20hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere 21cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis 22hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit 23armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit 24Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus 25Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti 26ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit 27et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt 28primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant 29sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes 30ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant 31interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti 32Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas 33Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor 34at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant 35sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant 36sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare 37per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt 38quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit