1anno centesimo quadragesimo nono cognovit Iudas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine adversus Iudaeam 2et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos 3commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui in principatum 4sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis est consuetudo conprehensum in eodem loco necari 5erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris haec prospectum habebat in praeceps 6inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum 7et tali lege praevaricatorem legis contigit mori nec terrae dari Menelaum 8et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est 9sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Iudaeis ostensurus 10quibus Iudas cognitis praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos 11quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi 12omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Iudas ut se praepararent 13ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Iudaeam et obtineret civitatem exire et Domini iudicio committere exitum rei 14dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit 15et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant 16summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt 17hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini protectione 18sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte difficultates locorum temptabat 19et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur 20his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat 21enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est 22iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit 23commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit 24Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem 25ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiae conventionem indignantes ne forte foedus inrumperent 26tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit