1sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna 2et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam 3Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare 4venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit 5tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur 6respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum 7nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni 8primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur 9sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice 10nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis 11talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium 12qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam 13datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem 14tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes 15audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit 16imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau 17Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum 18Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat 19quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent 20et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere 21itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae 22praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt 23morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit 24habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus 25rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant 26Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse 27itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam 28quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro 29sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua praeceptum perficeret 30at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore 31quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum 32quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum 33iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo 34et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes 35tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis 36et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est 37Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur 38hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia 39volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent 40putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum 41turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit 42eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi 43sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas 44quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem 45et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit 46et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est