1invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis 2et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum 3et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo 4erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem 5et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit 6et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire 7ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat 8et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec 9et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi 10sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum 11et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est 12similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem 13inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis 14similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos 15si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis 16acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies 17Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem 18sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum 19eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit 20de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione 21sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem 22et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent 23et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis 24itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare 25considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum 26curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur 27et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus 28sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus 29veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes 30sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis 31etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori 32brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est 33hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi