1Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum 2et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem 3et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo 4et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 5qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris 6sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes 7surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum 8et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit 9erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine 10et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat 11et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat 12respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem 13et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum 14dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel 15ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati 16et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto 17et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est 18et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot 19et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei 20stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum 21Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus 22cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent 23notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent 24accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta 25cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus 26Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu 27et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini 28loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum 29quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum 30ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur 31factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae 32invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus 33et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit 34et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum 35in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat 36factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo 37cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos 38exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas 39eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit 40dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam 41notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino 42factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium