1propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda 2ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi 3ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae 4et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus 5et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius 6Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec 7quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae evenerunt super nos 8et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis 9et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis 10et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram 11et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste 12peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis 13avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos 14exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt 15ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius 16respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi 17aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino 18sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino 19quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster 20sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens 21sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris 22quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem 23et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam 24et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo 25et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione 26et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda 27et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam 28sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel 29dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos 30quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae 31et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures 32et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei 33et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me 34et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non minorabuntur 35et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis