1et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te 2audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te 3quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum 4Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala 5noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto 6quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine 7quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te 8et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster 9audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam 10quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum 11inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum 12dereliquisti fontem sapientiae 13si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna 14disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax 15quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius 16ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram 17qui in avibus caeli inludunt 18qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum 19exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt 20iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt 21neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est 22non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman 23filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius 24o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius 25magnus et non habet finem excelsus et inmensus 26ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum 27non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt 28eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam 29quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus 30quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum 31non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius 32sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus 33qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore 34stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt 35vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas 36hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum 37hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo 38post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est