1verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem 2vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas 3quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole 4generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat 5oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens 6gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur 7omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant 8cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu 9quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est 10nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos 11non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo 12ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem 13et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea 14vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus 15perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus 16locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit 17dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus 18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem