1memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent 2antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam 3quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina 4et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis 5excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes 6antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam 7et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum 8vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas 9cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas 10quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos 11verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno 12his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est 13finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo 14et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit