1locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas 3haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes 4hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 5et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim 6oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris 7lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale 8facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum 9iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud 10arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem 11et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum 12et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero 13facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro 14inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis 15qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis 16ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi 17facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo 18duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi 19cherub unus sit in latere uno et alter in altero 20utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca 21in qua pones testimonium quod dabo tibi 22inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel 23facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem 24et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum 25et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam 26quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes 27subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari 28ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam 29parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo 30et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper 31facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia 32sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero 33tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili 34in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 35spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno 36et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo 37facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso 38emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo 39omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi 40inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est