1fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus 2cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus 3tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat 4unde artifices venire conpulsi 5dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est 6iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis 7eo quod oblata sufficerent et superabundarent 8feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita 9quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum 10coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit 11fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter 12ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur 13unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum 14fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi 15unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga 16quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim 17fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur 18et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret 19fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis 20fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes 21decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat 22binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi 23e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum 24cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur 25ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas 26cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas 27contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas 28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro 29quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos 30ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis 31fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi 32et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare 33fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret 34ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit 35fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum 36et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis 37fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii 38et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas