1praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci 2scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita 3et orto mane dimissi sunt cum asinis suis 4iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono 5scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis 6fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est 7qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint 8pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum 9apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri 10qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii 11itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli 12quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin 13at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum 14primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt 15quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia 16cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus 17respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum 18accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem 19dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem 20et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum 21dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum 22suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur 23et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam 24cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus 25et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici 26cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri 27atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea 28egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet 29si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos 30igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat 31videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos 32ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore 33manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis 34non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam