1taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae 2dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices 3numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves 4numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis 5numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora 6ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris 7et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere 8manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me 9memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me 10nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti 11pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me 12vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum 13licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris 14si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris 15et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria 16et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias 17instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me 18quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret 19fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum 20numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum 21antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine 22terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans