1respondens autem Baldad Suites dixit 2potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis 3numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius 4numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere 5ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius 6quanto magis homo putredo et filius hominis vermis