1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit 2quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me 3quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris 4sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo 5quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei 6quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei 7quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi 8videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant 9principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo 10vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat 11auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi 12quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor 13benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum 14iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo 15oculus fui caeco et pes claudo 16pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam 17conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam 18dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies 19radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea 20gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur 21qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum 22verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum 23expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum 24si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram 25si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator