1pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est 2audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me 3auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat 4iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius 5quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum 6in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato 7quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam 8qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis 9dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo 10ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas 11opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet 12vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium 13quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est 14si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet 15deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur 16si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei 17numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas 18qui dicit regi apostata qui vocat duces impios 19qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi 20subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu 21oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat 22non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem 23neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium 24conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis 25novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur 26quasi impios percussit eos in loco videntium 27qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt 28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum 29ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines 30qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi 31quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo 32si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam 33numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere 34viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me 35Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam 36pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis 37quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum