1igitur Heliu haec rursum locutus est 2numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum 3dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero 4itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum 5suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit 6si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum 7porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet 8homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua 9propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum 10et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte 11qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos 12ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum 13non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur 14etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum 15nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde 16ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat