1voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere 2vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia 3ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim 4longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat 5cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius 6nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor 7homo ad laborem nascitur et avis ad volatum 8quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum 9qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero 10qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa 11qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate 12qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant 13qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat 14per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie 15porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem 16et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum 17beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes 18quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt 19in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum 20in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii 21a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit 22in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis 23sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi 24et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis 25scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae 26ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo 27ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta