1post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis 2est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens 3in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum 4erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua 5hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri 6respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit 7dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula 8et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die 9dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum 10respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula 11interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula 12is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco 13postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat 14abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum 15propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato 16Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor 17propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis 18amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit 19Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini 20sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat 21neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio 22ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum 23amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam 24amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent 25sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso 26et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est 27nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius 28et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii 29non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me 30si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum 31alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me 32vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati 33ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis 34ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius 35ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit 36et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis 37et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis 38scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me 39et non vultis venire ad me ut vitam habeatis 40claritatem ab hominibus non accipio 41sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis 42ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis 43quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis 44nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis 45si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit 46si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis