1recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum 2hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos 3pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae 4aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus 5cervicibus minabamur lassis non dabatur requies 6Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane 7patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus 8servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum 9in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto 10pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis 11mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda 12principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt 13adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt 14senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium 15defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster 16cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus 17propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri 18propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo 19tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione 20quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum 21converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio 22sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer