1locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae 3omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis 4quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis 5chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est 6lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit 7et sus qui cum ungulam dividat non ruminat 8horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis 9haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis 10quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis 11et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis 12cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt 13haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum 14milvum ac vulturem iuxta genus suum 15et omne corvini generis in similitudinem suam 16strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum 17bubonem et mergulum et ibin 18cycnum et onocrotalum et porphirionem 19erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem 20omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis 21quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram 22comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum 23quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis 24et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum 25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum 26omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur 27quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum 28et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis 29hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum 30migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa 31omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum 32et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur 33vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est 34omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit 35et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt 36fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur 37si ceciderint super sementem non polluent eam 38sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur 39si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum 40et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum 41omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum 42quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est 43nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis 44ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram 45ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum 46ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra 47ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis