1locutus est Dominus ad Mosen dicens 2loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas 3sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris 4hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis 5mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est 6et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis 7dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo 8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo 9locutusque est Dominus ad Mosen dicens 10loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem 11qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum 12atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini 13et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin 14panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris 15numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas 16usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino 17ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini 18offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino 19facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum 20cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius 21et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris 22postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester 23locutusque est Dominus ad Mosen dicens 24loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum 25omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino 26locutusque est Dominus ad Mosen dicens 27decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino 28omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester 29omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis 30et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo 31nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris 32sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra 33et locutus est Dominus ad Mosen dicens 34loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino 35dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis 36et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo 37hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei 38exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino 39a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies 40sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro 41celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis 42et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis 43ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester 44locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel