1et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis 2et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite 3et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc 4et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum 5et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum 6qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis 7et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo 8multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via 9et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini 10benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis 11et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim 12et alia die cum exirent a Bethania esuriit 13cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum 14et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius 15et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit 16et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum 17et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum 18quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius 19et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate 20et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus 21et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit 22et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei 23amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei 24propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis 25et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra 26quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra 27et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias 29Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam 30baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi 31at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei 32sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset 33et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam