1et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum 2et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo 3qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare 4quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare 5et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus 6videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum 7et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas 8dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine 9et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus 10et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem 11erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens 12et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus 13et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare 14qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti 15et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt 16et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis 17et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum 18cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo 19et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui 20et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur 21et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare 22et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius 23et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat 24et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum 25et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim 26et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat 27cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius 28dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero 29et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga 30et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea 31et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit 32et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat 33mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem 34ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua 35adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum 36Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede 37et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi 38et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum 39et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit 40et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens 41et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge 42et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo 43et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare