1locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam 2et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus 3erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra 4statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi 5descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent 6dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum 7at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est 8ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi 9iratusque contra eos abiit 10nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra 11ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus 12ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra 13clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam 14cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur 15exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria