1profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan 2ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens 3mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus 4fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina 5de tribu Ruben Semmua filium Zecchur 6de tribu Symeon Saphat filium Huri 7de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne 8de tribu Isachar Igal filium Ioseph 9de tribu Ephraim Osee filium Nun 10de tribu Beniamin Phalti filium Raphu 11de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi 12de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi 13de tribu Dan Ammihel filium Gemalli 14de tribu Aser Sthur filium Michahel 15de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi 16de tribu Gad Guhel filium Machi 17haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue 18misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes 19considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures 20ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris 21humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt 22cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath 23ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est 24pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt 25qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel 26reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita 27venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae 28et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest 29sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi 30Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis 31inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam 32alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est 33detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est 34ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur