1igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa 2et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes 3utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum 4dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum 5quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel 6at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua 7et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est 8si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem 9nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere 10cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel 11et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis 12feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est 13et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum 14et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem 15quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant 16non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine 17magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens 18Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem 19dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum 20dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum 21vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra 22attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae 23non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam 24servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam 25quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri 26locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 27usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi 28dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis 29in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me 30non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun 31parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit 32vestra cadavera iacebunt in solitudine 33filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto 34iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam 35quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur 36igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala 37mortui sunt atque percussi in conspectu Domini 38Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram 39locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis 40et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus 41quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum 42nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris 43Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum 44at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris 45descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma