1factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius 2obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant 3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi 4ait autem Dominus ad Mosen 5suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui 6itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis 7duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium 8quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 9filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris 10igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare 11dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris 12primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda 13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso 15bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum 16hircumque pro peccato 17et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab 18secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar 19acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 20mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso 21bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 22hircumque pro peccato 23et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar 24tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon 25obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 26mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 27bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 28hircumque pro peccato 29et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon 30die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur 31obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 32mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 33bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 34hircumque pro peccato 35et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur 36die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai 37obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 38mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 39bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 40hircumque pro peccato 41et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai 42die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel 43obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 44mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso 45bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 46hircumque pro peccato 47et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel 48die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud 49obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 50mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 51bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 52hircumque pro peccato 53et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud 54die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur 55obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 56mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 57bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 58hircumque pro peccato 59et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur 60die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis 61obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 62mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 63bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 64hircumque pro peccato 65et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis 66die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai 67obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 68mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 69bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 70hircumque pro peccato 71et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai 72die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran 73obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 74mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 75bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 76hircumque pro peccato 77et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran 78die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan 79obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 80mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 81bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 82hircumque pro peccato 83et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan 84haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim 85ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii 86mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti 87boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato 88hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est 89cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei