1Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis 2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 3gratias ago Deo meo in omni memoria vestri 4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens 5super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc 6confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu 7sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse 8testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu 9et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi 11repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei 12scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii 13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus 14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui 15quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant 16quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum 17quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis 18quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo 19scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi 20secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem 21mihi enim vivere Christus est et mori lucrum 22quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro 23coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius 24permanere autem in carne magis necessarium est propter vos 25et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei 26ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos 27tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii 28et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo 29quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini 30eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me