1qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est 2qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit 3non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur 4mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit 5cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia 6verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos 7verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit 8doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui 9melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane 10novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia 11qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est 12desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet 13propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia 14de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei 15via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia 16fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est 17qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus 18est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est 19labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii 20dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium 21non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo 22abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei 23homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam 24manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet 25maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur 26qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos 27non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium 28in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem