1fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum 2longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi 3misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui 4et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus 5habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae 6in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos 7ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo 8sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum 9honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum 10et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt 11disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis 12quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi 13beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia 14melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius 15pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari 16longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria 17viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae 18lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus 19Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia 20sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt 21fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium 22et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis 23tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget 24si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus 25ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum 26Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris 27noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac 28ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare 29ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam 30ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit 31ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius 32quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius 33egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur 34inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam 35gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia