1verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait 2stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum 3non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam 4quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti 5omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se 6ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 7duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar 8vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria 9ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei 10ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas 11generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae 12generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis 13generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae 14generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus 15sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit 16infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit 17oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae 18tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro 19viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula 20talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum 21per tria movetur terra et quartum non potest sustinere 22per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo 23per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae 24quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus 25formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi 26lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum 27regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas 28stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis 29tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter 30leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum 31gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei 32et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum 33qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias