1audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam 2donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis 3nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea 4et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives 5posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei 6ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te 7principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam 8arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus 9dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te 10audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae 11viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis 12quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum 13tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua 14ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via 15fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam 16non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint 17comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt 18iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem 19via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant 20fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam 21ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui 22vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas 23omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit 24remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te 25oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos 26dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur 27ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo