1Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei 2quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis 3de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem 4qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri 5per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius 6in quibus estis et vos vocati Iesu Christi 7omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 8primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo 9testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio 10semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos 11desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos 12id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam 13nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus 14Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum 15ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare 16non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco 17iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit 18revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent 19quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit 20invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles 21quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 22dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt 23et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium 24propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis 25qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen 26propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam 27similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes 28et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt 29repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones 30detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes 31insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia 32qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus